O tempora, o moresPuer syndromaticus Downianus a biocolytis trucidatur: in Africa Australi populi indignatio augetur

Nathanael Julies, sedecim annos natus, qui crustulum edebat, ignitis globis est occisus

E Tyronis Noble Libri Faciei pagina

Horror ingens indignatioque Africam Australem perstringere non desinunt. Die 26 mensis Augusti Simon Ndyalvane, qui Scorpio appellatur, Caylene Whiteboy, Voster Netshiongolo biocolytae in Ioannesburgi suburbio Eldorado Park nuncupato contra Nathanaelem Julies, syndromaticum Downianum, ignitos globulos pyroballistula miserunt: puer sedecim annos natus occisus est dum crustulum edebat.

Tres custodes, qui in carcere sunt, Nathanaelem in manuballistatione inter criminales greges interfectum fuisse dixerunt. Qui autem sunt coarguti a pluribus testibus illos puerum sirenarum sonitu inquietum enecavisse declarantibus. Nathanaelis crudelis trucidatio populi iram movit. Tumultus praesertim Ioannesburgi orti sunt: hic est dies nonus quo manifestantes iustitiam pro Nathanaele elata voce petunt.

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta