O tempora, o moresRegionalium electionum exitus ac ridicula Matthaei Salvini querimonia

Ligae secretarius, potius quam culpas suas fassus est, Georgiam Meloni aliosque coalitionis socios autem reprehendit

In omnibus septem regionibus partes mediae dexterae electionibus partes medias sinistras vincere debuerat, in tribus tantum, id est Liguria, Marchia Anconitana, Venetia, autem vicit. In Valle Augustensi praeterea Liga – Fratres Italiae et Vis Italia minimum terminum praescriptum enim non superavere – coalitionis administratricis participem non esse periclitatur. Quod Matthaeus Salvini abhinc septemdecim dies praedixerat, id exitum igitur non habuit hocque ipsum Ligae secretarium inferiorem re vera discessisse sane comprobavit.

Ille vero, insolentia inflatus iraque incensus, potius quam culpas suas et eloquentiam comitialem aeque fallacem ac perniciosam, in perridiculo populismo consistentem et odium foventem, fassus est, Georgiam Meloni et Berlusconianos sodales acriter reprehendit et inepte est quaestus.

X