O tempora, o moresItalia Roxanae Rossanda morti illacrimatur: ephemeridis “Il Manifesto” conditrix 96 annos habebat

Insignis diurnaria ac rei publicae gerendae mulier scientissima heri vitam naturae noctu reddidit

Roxana Rossanda (sinistra) cum Nicolao Fratoianni ac Luciana Castellina (ex Nicolai Fratoianni Libri Faciei pagina)

In urbe Roma Roxana Rossanda, ex doctrina et eloquentia nobilis claraque, quae una cum Aloisio Pintor, Valentino Parlato, Lucio Magri, Maximo Caprara ac Luciana Castellina, ephemeridem Libellum (Italice il manifesto) inscriptam anno 1969 condidit, hesterna nocte extremum spiritum sedate placideque efflavit: magni nominis diurnaria et scriptrix nonaginta sex annos expleverat. Cuius memoriam grato ac venerabundo animo est inter alios prosecutus Nicolaus Fratoianni, parlamentarius ac Sinistrae Italicae prolocutor, qui eam «communistam scientia praeditam, diligentem, sententia illustrem, ignara visendi semper cupidam» sane praedicavit.

Peramplam ob eruditionem a Palmiro Togliatti, Factionis Communisticae Italicae secretario, magni aestimata, Roxana Rossanda egregia fuit eiusdem partis repraesentans etiamque per quinquennium 1963-1968 legata legislatrix. Quoniam Unionis Sovieticae ac Civitatum ad Foedus Varsaviense pertinentium superbum dominatum acri subtilique iudicio in ephemeride il manifesto una cum collegis percensuerat, diurnaria illa Factione Communistica Italica anno 1969 eiecta nimirum est: quod Aloisio Pintor et Aldo Natoli quoque accidit.

Auctrix feracissima, viginti libros, inter quos duo potissimum memoramus, videlicet, domo editoria Iulii Einaudi fovente, autobiographia Puella saeculi praeteriti (Italice La ragazza del secolo scorso) et Iter inutile (Italice Un viaggio inutile), typis exscribendos curavit. Paula Guazzo, tribas doctissima, Roxanam Rossanda puellam burgensem natam, in qua paupertas aperitioni ad omnes terras se mire permiscuit, iure meritoque commendavit.

Sit itaque tibi, incomparabilis magistra summique ingenii, terra levis: tui fax exempli mentes nostras collustret ac super sapientiae semitas in dies deducat.