Heri, cum cives ius suffragii habentes in universa Italia sententiam ad deputatorum senatorumque numerum minuendum ferebant atque in Apulia, Campania, Etruria, Liguria, Piceno, Valle Augustensi, Veneto regionis curatorum coetus praesidentem eligebant, Robertus Speranza, minister a Salute, Vincentium Paglia, archiepiscopum praesidemque Pontificiae Academiae Pro Vita, Commissioni ministeriali de reformanda opera sanitaria et auxiliari pro senibus praepositum esse necopinate nuntiavit.
Praefecturae verum designatio, quae postridie diei anniversarii centesimi quinquagesimi a Roma expugnata atque temporali Summi Pontificis dominatione refracta est allata, complures obstupefecit. Quam acri subtilique ingenio et iudicio Mauritius Mori, philosophus praesesque Consultationis de Bioethica, ac Robertus Grendene, secretarius Societatis sectatorum Atheismi et Agnosticismi Rationalistici (vulgo UAAR), praesertim percensuerunt ac Rei Publicae laicitati gravem noxiam putaverunt.