O tempora, o moresUrsula von der Leyen Ordinationem Dublinensem abolere vult

Quod Commissionis Europaeae praeses, legatis Bruxellis in sessione plenaria coadunatis respondens, heri nuntiavit

JOHN THYS / AFP

Bruxellis Ursula von der Leyen plenariae Parlamenti Europaei sessioni heri interfuit legatisque coadunatis quaerentibus sane respondit. Commissionis Europaeae praeses se rogationem de asyli iure reformando die 23 huisce mensis laturam esse nimirum nuntiavit.

Qua de re Von der Leyen explicavit fore ut Ordinatio Dublinensis aboleretur eidemque nova moderandarum migrationum disciplina, in aequitate ac solidarietate fundata, substitueretur.