O tempora, o moresSocietatis Solidarność quadragesimo die natali Wałęsa populistas aperte incessit

In sollemnibus anniversariis Dantisci habitis pristinus Poloniae praeses demagogos nostrae aetatis quaestiones perperam enodare dixit

Ex Alexandrae Dulkiewicz breviloquentis pagina

Quadragesimo die recurrente, quo Polonica consociatio a “Solidaritate” (v. d. Solidarność) nominata est orta, Lech Walesa, qui tunc artifex electridis peritus Dantisci in navali Lenin operistitium duxit fuitque unus e syndicatus supra memorati conditoribus, sollemnibus anniversariis in Hanseatica urbe habitis heri interfuit.

Qui, sermone incepto, populismi fautores, in Polonia quoque summum imperium habentes, aperte lacessiit dicens: «His temporibus homines populistas et demagogos, qui rerum mutationem promittunt, sane eligunt. Illi vere iustam nostrae aetatis problematum diagnosin fecerunt sed erroneam curationem adhibuerunt». Walesa inde adiunxit necesse esse in populistarum ac demagogorum consiliorum locum opportuniores actiones substituere.