O tempora, o moresMagistralis lectio in Camerali Curia: Bartolozzi (Vis Italia) Pagano, Ligae legatum, redarguit

Berlusconianae factionis parlamentaria, iure doctissima, illum mendacii publice convicit

Heri, dum in Camerae Aula delecti delectaeque legibus ferendis rogationis, quae ad praecavendas et oppugnadas violentias discriminationesque ob sexum, genus, inclinationem sexualem, generis identitatem dishabilitatemque allatas spectat, sexti capitis emendationem in quaestionem vocabant, magnum iurgium inter Alexandrum Pagano et Giusi Bartolozzi sane exarsit.

Postquam factionis Ligae parlamentarius perridiculas ac contumeliosas ratiunculas legi adversas more solito exposuerat, legata legislatrix, quae Berlusconianae est partis et ideo in intercessorum subseselliis quoque sedet, ad dicendum enim surrexit atque illum speciosa gravique eloquentia mendacii publice convicit. Bartolozzi, iure doctissima, quae magistratuum ordini est ascripta, Pagano ob inanem sententiis ac nimis longam verborum continuationem reprehendit atque ipsum Ligae legatum praeterito mense Iulio homosexualitatem cum paedophilia, paederastia, zoocrastia aequavisse admonuit.

X