O tempora, o moresIn autobiographia Carolina Morace se aliam mulierem, cui bis denupsit, valde amare narrat

Haec vero perinsignis exercitatrix ac follilustrix pristina nudius tertius in ephemeride q. i. “Nuntius Vespertinus” praenuntiavit

Ex Carolinae Morace Faciei Libri pagina

Ab hodierno die liber a Carolina Morace cum Alexia Tarquinio diurnaria scriptus et a domo editoria Piemme typis impressus, cui est titulus Extra schemata. Pedifollium, vita, amor (Italicis verbis Fuori dagli schemi. Il calcio, la vita, l’amore), in omnibus bibliopoliis emi potest. Qua in autobiographia nobilis inclutaque pedifollii gregum exercitatrix ac ludicrarum opinionum effectrix, quae antea follilustrix potissimumque annis 1978-1997 Turmae Nationalis Italianae assultrix fuerat, se mulierem aliam mulierem amantem appellat atque Nicolae Ioannae Williams bis denupsisse sane narrat.

Haec vero Carolina Morace nudius tertius, internationali vestiario exeuntium die (Coming Out Day) recurrente, in colloquio percontativo cum Roberta Scorranese, ephemeridis Nuntius Vespertinus (Italice Il Corriere della Sera) inscriptae diurnaria, nimirum praenuntiavit.