O tempora, o moresConte novum decretum de Coronarii Veneni effectibus praeveniendis inhibendisque obsignat

Praecepta in actis contenta ex hodie usque ad diem 13 proximi mensis Novembris vim et vigorem habebunt

Ex Iosephi Conte Faciei Libri pagina

Quoniam contagionum ac decessuum numerus, Veneno Coronario in Italia iterum insaeviente, plane non minuit, Iosephus Conte, Administrorum Consilii praeses, novum decretum de morbi effectibus praeveniendis et inhibendis heri obsignavit. Quae in actis disponuntur, ea ex hodie usque ad diem 13 proximi mensis Novembris vim et vigorem habebunt. Festa in propatulo et in clausis prohibentur, studentium excursiones suspenduntur, congressus participantium numerus, praesertim in paedilusoriis certaminibus, imminuitur. In locis publicis denique ora nasaque omnibus tegenda.

Sicuti tamen Conte in conventu diurnariis edocendis heri dixit, fiducia in civium recto iudicio prudentiaque potius quam in severis inspectionibus ponitur.

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta