O tempora, o moresEntius Fortunato librum “De Tunica ac Tonaca” apud Mondadori edendum curat

In opera illustris Ordinis Fratrum Minorum Conventualium sacerdos inconsutilem Christi vestem cum resarto Francisci sago comparat

Ex Fratris Enzi Fortunati Libri Faciei pagina

Entius Fortunato, sacerdos franciscalis, ephemeridum scriptor, Sacri Conventus Assisensis Aulae diurnariis edocendis moderator, ferax voluminum auctor, librum, cui est titulus Tunica ac Tonaca. Duo vitae extraordinariae, duo nuntii indelebiles (Italice La Tunica e la Tonaca. Due vite straordinarie, due messaggi indelebili), excudendum et imprimendum apud typos Mondadori nuperrime curavit.

In opera, quae ex Gualtherii Bassetti, patris purpurati ac Perusini archiepiscopi, praefatione, Franci Cardini, perillustris mediaevalistae, proemio atque undecim capitibus constat, inclutus Ordinis Fratrum Minorum Conventualium sodalis inconsutilem Christi tunicam cum resarto Francisci Assisiensis sagulo, suavi pressoque stilo, sapienter comparat.