O tempora, o moresFrancus Bolelli, philosophus ac scriptor consuetudinibus abhorrens, mortem obiit

In Vultulibro Manuela Mantegazza, dilectissima uxor, eius obitum lacrimans heri nuntiavit

E Franci Bolelli Libri Faciei pagina

Francus Bolelli, perillustris philosophus opusculique altioris doctrinae scriptor, hesterna nocte in urbe Mediolano, ubi die 8 mensis Iulii anno 1950 lucem aspexerat, ad superos evolavit: doctissimus vir, qui a longo iam tempore morbo laborabat, septuaginta annos excesserat. Cuius mortem Manuela Mantegazza, dilectissima uxor, in Faciei Libro moerens pertulit. Bolelli, alta ac divina quadam mente praeditus, conformismum in odium maxime habuit atque sine limitibus ullaque opinione praeiudicata humanum genus autem adamavit.

Ille, ampla sensibilitate sympathiaque ornatus et ignaris studendi semper cupidus, in ludo bascaudario, musicis nutantium seque torquentium modis, technologia, martialibus artibus, Americanis rebus est vehementer occupatus. Bolelli, sicuti Michael Dalai ac Paula Guazzo heri vere scripserunt, ad omnes audiendos et reficiendos promptissimus praesertim fuit. In pace quiesce, excelsum et indefinibile ingenium, atque fulgentissima immortalis exempli tui luce nos in dies collustra.