In tabellae latebra Novozelandienses Factioni Operariae puncta longe plurima die 17 vertentis mensis dederunt: Laboristae fere undequinquaginta centesimas ex sententiis latis enim acceperunt et in Publico Concilio maiorem sellarum partem, videlicet quattuor ac sexaginta, sunt consecuti. Nationalistae autem, a Iudith Collins ducti, circiter viginti septem tantum consensuum centesimas sibi conciliaverunt: in Parlamento nuper electo quinque ac triginta numero sedebunt.
Electores vero Hyacinthae Arden, quadraginta annos natae, quae ministra primaria est iterum creata, honorem tribuerunt premiaque diligentiae ab illa, muliere tenaci et humana, adhibitae in Coronario Veneno praecavendo et inhibendo sane rependerunt.