Matthaeus Morawiecki nonnullos Poloni summi rei publicae consilii ministros denuo subrogavit. Quod, dicasteriorum numero ex viginti ad quattuordecim etiam redacto, administer primarius nudius tertius nuntiavit. Morawiecki autem, qui ab Iaroslao Alexandro Kaczyński ut mobile lignum sane ducitur, ipsum Iuris et Iustitiae (Polonice Prawo i Sprawiedliwość) factionis rectorem vicarium suum renuntiavit.
Kaczyński, verus Polonicae dexterae dux, pro administrorum consilii praesidentis vices gerente Defensionis, Iustitiae Rerumque Internarum ministeriorum actorum exactor quoque erit ac magis magisque Civitatis de facto dominus.