Lellus Sanfilippo, insignis orbium phonographicorum exhibitor editorque radiophonicae stationis “Time” denominatae, quae in Sicilia privatum radiophonunum emissorium unum est omnium praecipuum, cordis ictu heri circiter meridiem correptus est ac paulo post in Panormitano valetudinario “Villa Sofia” nuncupato supremum diem clausit: ille vero quinquaginta septem annos excesserat.
Sanfilippo, ingeniorum quoque explorator, qui Iuliae Pastorello cantricis nomen per Italiam disiecit, Anglice verbo Boss cognominabatur.