Novus Linkiesta interretialis ephemeridis numerus specialis, in forma chartacea tertium editus, ex hodierno die usque ad extremum autumnum in Mediolanensibus Romanisque diariorum tabernulis decem euronummis emi vel per cursorem publicum, a diurnorum compositorum collegio rogatu, mitti poterit. Qui, dominicae internationalium diariorium editionis exemplo, ex quattuor dorsis sane componitur adeo ut una ephemeris sit sed quadrifariam divisa.
Prima pars, tota de Foederatis Americae Civitatibus, de duodecim paginis constat ac Gary Shteyngart, perinsignis satirici scriptoris, qui, Petroburgi natus, civis est Statunitensis, Stephani Pistolini, Annae Zafesova, Pauli Berman, Mariae Laurae Rodotà, Sophiae Ventura, Francisci Maselli, Francisci Cundari, Caroli Massarini articulos, plus minusve longos, continet. Secunda pars Europea inscripta de octo paginis constat, tertia vero Gastronomika nuncupata, quae de cibariorum fabricatione in Coronarii Veneni temporibus tractat, tantum de quattuor. De quibus quoque ultimum dorsum, a Lydia Baratta et Ioanne Cagnoli confectum, cui est titulus Opus Futurum (Italicis verbis Il lavoro che verrà), nimirum constat.