O tempora, o moresIn summo Capitolio Papa ac diversimodarum religionum auctoritates pro pace orant

A Societate Sancti Aegidii congressio in spiritus Assisiensis observantia est instructa

Ex Communitatis Sancti Aegidii pagina breviloquenti

Anni sunt triginta quattuor cum Communitas Sancti Aegidii concilium interreligiosum in celeberrimi illius a Ioanne Paulo II Asisii habiti spiritu sane instruit. Romae diversarum Ecclesiarum ac religionum non christianarum moderatores heri una cum Papa Francisco se iterum coadunaverunt atque universos homines ad pacem fovendam una voce vocavere.

Capitolii Forum verbis, quae Summus Pontifex ante Basilicae Sancti Petri vestibulum die 27 praeteriti mensis Martii clamaverat, id est «Nemo solus salvatur», resonavit: illa vero omnes orationem habentes repetierunt et explicaverunt.

Ante quod in Basilica Sanctae Mariae de Aracoeli Papa Franciscus una cum Bartholomaeo I, Patriarcha Oecumenico Constantinopolitano, et Henrico Bedford-Strohm, episcopo et Ecclesiae Evangelicae Germanicae Consilii praesidente, pro totius orbis pace oraverat. Eodem tempore, distincte sed similiter, Hebraei in Synagoga ac religionum non christianarum legati in Museis Capitolinis pacem petiverant.

 

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club