Nobiles inclutaeque duae scientificae Praemium Chemiae Nobelianum ex aequo sunt primum consecutae. Quo Regalis Academia Suecica Scientiarum, cui huiusmodi munus mandatur, Emmanuelam Charpentier, Francogallicam microbiologam, genetices studiosam ac biochemicam, et Gueneveram Annam Doudna, Statunitensem chemicam, crystallographam biologiaeque molecularis profestricem in Universitate Californiensi Berkeleiensi, heri exornavit. Ambae haec summo ingenio praeditae mulieres invenierunt quomodo animalium, plantarum ac microbiorum desoxyribonucleicum acidum, quod DNA siglis nuncupatur, commutaretur et corrigeretur.
Emmanuela Charpentier, Academiae Suecicae sedi directe conexa, nimirum dixit: «Mulieres vero scientiae praecipuum signum imprimere possunt. Quod cognitum iuvenum, quae scientiali pervestigationi se dedere cupiunt, permagni refert».