O tempora, o moresRomae primariae Democratarum electiones rerum turbidarum causa sunt

Nicolaus Zingaretti suffragiis de Urbis syndicatus petitione non movetur. Quae Ignatius Marino aperte improbat, dum sunt qui Carolum Calenda mediae sinistrae candidatum magis magisque certum putent

Factionis Democraticae Urbicae rectores oportere petitorem ad supremam sellam Capitolinam suffragiis sine exceptione designari nudius tertius statuerunt. Cui decreto Nicolaus Zingaretti, nationalis partium secretarius, magni nominis candidaturam etiamque cum Motu V Stellarum participatam praeoptans, frigide consensit. Democratarum electiones primarias autem Ignatius Marino, quondam Romae syndicus, aperte improbavit eodemque vero tempore, utcumque res ceciderit, se Ioanni Caudo suffragaturum esse declaravit.

Carolus Calenda quoque, etiamsi syndicatus petitionem suam nondum nuntiavit, eiusmodi suffragia manifesto contempsit. Sunt tamen qui Actionis ductorem ipsum mediae sinistrae canditatum magis magisque certum putent: ad opinionum perscrutationem, in ephemeride La Repubblica vulgatam, Calenda quinquaginta centesimas (50%) ex sententiis latis cepit, dum Monica Cirinnà, Factionis Democraticae senatrix ac primariarum electionum summa cupiditate fautrix, novem tantum centesimas sibi conciliavit.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club