A populi legatorum legatarumque Concilio rogatio, quae ad praecavendas oppugnadasque violentias discriminationesque ob sexum, genus, inclinationem sexualem, generis identitatem ac dishabilitatem allatas spectat, sententiis longe plurimis heri tempore postmeridiano est probata. Cui ducenti sexaginta quinque in Cameralis Aulae subselliis sedentes enim favere, centum nonaginta tres autem antiquavere, unus tantum se denique abstinuit.
Liga, Fratres Italiae et Vis Italia legi acriter obtrectaverunt atque eandem exprimendi libertatem conculcaturam esse aperte mentientes dixerunt. In factione a Silvio Berlusconi ducta non defuerunt tamen qui pedibus in sententiam iverunt. Inter quos Aelium Vito, Matthaeum Perego, Giusi Bartolozzi, Renatam Polverini, Stephaniam Prestigiacomo memorare sane oportet.
Illud silentio non est denique praetereundum, quod in Camerali Aula Alexander Zan Angelo Schillaci iuris consulto atque Comitatui pro lege Da vocem respectui (Italicis verbis Da’ voce al rispetto) nuncupato – cui praesertim Lucas Trentini impigram operam cotidie navat – gratias publice persolvit.