O tempora, o moresAloisius Proietti, in die natali suo, ad superos evolavit

Perinsignis comoedus Romanus octoginta annos habebat

gigi proietti

Hesterno summo mane Aloisius – vulgo dictus Gigi – Proietti Romae, ubi die II mensis Novembri anno MCMXL lucem aspexerat, in valetudinario Villa Margherita nuncupato, quo duabus ante hebdomadibus receptus erat, cordis ictu correptus animam efflavit: clarissimus artifex scaenicus, comoedus, televisificorum programmatum ductor, cantor octoginta annos quidem heri compleverat. Cuius nomen grato commotoque animo est prosecutus Sergius Mattarella, Italicae Rei Publicae praeses, qui illum praedicavit «actorum magistrum» atque «naturalem Hectoris Petrolini haeredem».

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter