Dum universus orbis repentina Didaci Armandi Maradona morte allata adhuc obstupescit, Boni Aёris et Neapolis urbium incolae tanti orbitatem viri mediocriter ferunt atque, in moerore luctuque iacentes, lacrimas uberes tenere non possunt. In nobilissima urbe Argentina, quo lusoris corpus est heri sepultum, quemadmodum autem in tota regione tres luctus dies sollemniter servati sunt atque turba compluries tumultuans officium cultumque illi publice tribuit.
In loco vero Campaniae principe, quo Maradona octo per annos vixerat ac pedilusoriae turmae victoriam bis dederat, cives dolorem lacrimis indicaverunt. Aloisius De Magistris syndicus se consilium cepisse ut sphaeristerium urbanum omnium follilusorum maxumo dicaretur praeterea nuntiavit atque Crescentius cardinalis Sepe, archiepiscopus metropolita Neapolitanus, pilicrepum illum aperte magnificavit.
Quam spernendi igitur sunt omnes qui errores a Didaco Armando Maradona in vita commissos acriter vituperaverunt atque ob summos honores eidem ubicumque delatos vestes cum hypocrisi sciderunt! Qui falsi virtutis magistri sane sunt, livore nequitiaque pleni, festucam semper videntes in alterius oculo, trabem numquam vero in suo.