O tempora, o moresNicolaus Sarkozy de corruptione postulatur

Rei Publicae Francogallicae quondam praeses in ius primum adiit

Inter corruptores accusatus, Nicolaus Sarkozy, qui a die XVI mensis Maii anno MMVII ad diem XV mensis Maii anno MMXII Rem Publicam Francogallicam rexit, in ius heri adivit. Collegium Parisiense causam tamen intermisit atque in diem Iovis proximam prolatavit.

Nullus quondam Francogalliae praeses ante Nicolaum Sarkozy ad iudicium venerat. Anno MMXI Iacobus Chirac de repetundis vinculis multatus est – haec poena vero postea remissa – sed propter valetudinem in ius numquam adiverat.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club