Ab sumptuosi palatii Londiniensis emptione ac venditione, cuius rumor iam alterum annum in magna offensa est apud omnes, Papa Franciscus, iubentis litteris ad Petrum cardinalem Parolin, Secretarium Statum, missis datisque die XXV praeteriti mensis Augusti, administratoriam Secretariae Status bonorum moderationem ad Administrationem Patrimonii Sedis Apostolicae transferri atque Secretariae pro Oeconomia eorudem gubernandi munus committi statutit.
Quod in congressu heri vesperi habito, cui praeter praedictum purpuratum interfuerunt Edgardus Peña Parra, archiepiscopus titulo Theleptensis ac Substitutus Secretariae Status, Ferdinandus Vérgez Alzaga, episcopus titulo Villamagnensis in Proconsulari et Secretarius generalis Praefecturae Civitatis Vaticanae, Nuntius Galantino, episcopus emeritus Cassanensis praesesque Administrationis Patrimonii Sedis Apostolicae, atque reverendus pater Ioannes Antonius Guerrero Alves, Societatis Iesu sodalis ac praefectus Secretariae pro Oeconomia, vero decrevit. Ut mandatus intra tres menses insequentes plenius et efficacius adimpleretur, Papa Franciscus Commissionem de bonis translandis ac gubernandis etiam instituit eique Peña Parra, Galantino, Guerrero Alves annumeravit.