Praeterito die Lunae Custos diurnarius, scilicet The Guardian, Raphaelae Carrà, cui verum nomen est Raphaela Maria Roberta Pelloni, praeconium tribuit. Angelica Frey, scriptrix, interpres editrixque ex Mediolano oriunda, in amplo articulo, quo de recentissima comoedia musicali Explota Explota inscripta moderataque ab Ignatio (vulgo Nacho) Álvarez, qui celeberrimis Bononiensis artificis cantionibus usus est, nimirum narrat, eandem quae Europam sexus gaudia docuit laudibus enim sustulit.
Auctrix vero inclutam nobilemque cantricem «iconam culturalem, quae Italicum spectaculum permutavit atque facultatem ad mentem voluntatemque in cubiculo suscipiendam mulieribus dedit», meritissimo praedicavit.