O tempora, o moresDe Renati Schifani reditu

Silvius Berlusconi fidum senatorem consiliatorem in publicis negotiis nominavit

Factionis, cui est nomen Vis Italia (Italicis verbis Forza Italia), dux conditorque Renati Schifani consiliis inde ab hoc tempore utetur. Praeterito die Veneris Silvius Berlusconi fidum parlamentarium, qui ab anno MMVIII usque ad annum MMXIII Senatus praeses iam fuerat, consultorem suum in publicis negotiis, vacante ob Ioannis Toti defectionem loco, enim designavit. In quo munere senator Panormitanus, humanis politicisque artibus ac mira animos conciliandi facultate praeditus, est sane constitutus.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter