Ex Kalendis Iuliis commentarii typis impressi numeroque secundo notati, qui Linkiesta Magazine inscribuntur atque ab interretiali ephemeride Linkiesta una cum celeberrimo diurno “Tempora Neo-Eboracensia” (Anglicis verbis The New York Times) nuncupato vulgantur, in Romanis diariorum tabernulis – ab hesterno die verumtamen in illis Mediolanensibus – quindecim euronummis emi vel ex diurnariis, qui exemplaria per cursorem publicum miserint, requiri poterint.
Qui centum duodenonaginta paginis constant atque, Christiani Rocca moderatoris iussu consilioque, articulos a doctis, scriptoribus, diurnariis, negotiatoribus, athletis, viris mulieribusque politicis tum Italicis tum internationalibus sapienter compositos nimirum continent. Novi commentarii Linkiesta Magazine de iis sunt quae ab huiusce temporis hominibus sane creduntur.