Maxima laetitia hodie perfruor quod in summi nominis commentariis diurnis “Tempora Neo-Eboracensia” (Anglicis verbis The New York Times) nuncupatis articulus Iasonis Horowitz perillustris diurnarii, qui de me fuse scripsit, est nimirum vulgatus. In quo nonnulla de vita mea, quae maioris momenti esse videntur, sane exponuntur.
Praeterea autem interretiale diarium a memet Latine compositum, quod ex ante diem III Nonas Maias anno MMXX in ephemeride Linkiesta equidem publicatur, commendatur ac celebratur.