VI Ludicrum Cremonense “Ianuae Apertae” (vulgo Porte Aperte Festival, siglis PAF) nuncupatum, quod Andreas Cisi, Marius Feraboli, Michael Ginevra, Marcus Turati ac Marina Volontè anno MMXVI instituerunt, ad exitum est heri perductum. Cui die XI vertentis mensis Iunii vero incohato magni nominis mulieres virique, inter quos Marcum Balzano et Nicolaum Lagioia scriptores, Lisam Ginzburg scriptricem, Petrum Pelù cantorem, Sergium Rubini actorem ac Margaritam Vicario cantatricem memorare oportet, sane adfuere.
Ego quoque illorum omnium minimus in Cremonensi Ludicro participavi: Paulus Fratter, stationis emissoriae SKY TG24 inclutus diurnarius, de novo libro “Delictum Giarrense” (Italice Il delitto di Giarre) titulato, quem nuperrime scripsi ac domus editoriae Rizzoli typis excudendum imprimendumque curavi, memet enim percontatus est.