Matthaeus Salvini christianam fidem ergamque Christi matrem pietatem suam rursus ostentavit, Iesus omnino immemor dicti: «Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam».
Extremae dexterae factionis “Societas” nuncupatae (Italice Lega) secretarius una cum Andrea Ventura, nationalisticarum partium Lusitanarum, cui est “Satis” (vulgo Chega) nomen, moderatore, in Fatimensem sanctuarium peregrinationem heri enim fecit ac ibidem «Italiam, Italas Italosque omnes», sicuti pridie dixerat, Immaculato Mariae Cordi vero consecravit.