Neti, in magnifica Siciliae urbe, septima festivalia, cui Hyacinthus (vulgo Giacinto Festival) nomen, heri, Aloisio Tabita moderante, ad felicem exitum sunt perducta. Primo die Franciscus Lepore, Linkiesta ephemeridis diurnarius ac libri De Giarrensi delicto (Italice Il delitto di Giarre) inscripti domusque editoriae Rizzoli typis excusi auctor, cum Paulo Patanè, quondam Arcigay sodalicii praeses nationalis et nunc autem Netensis syndici ministrorum praepositus, de homophobia oppugnanda colloquium sane habuit. Cui conventui Maria Laura Annibali, Romana cinematis artifex, etiam interfuit. Altero die vero Silvatica Lucarelli, perillustris diurnaria ac scriptrix, quae, auctoritate valens, vulgi opinione permovet, cum Ioanne Marco Negri, incluto Civitatis Tromellensis rectore, iuris consulto transexualique activista, de iuribus civilibus fovendis sermonem contulit.