O tempora, o moresPost vehementissimum terrae motum tropicalis procella Haitiam excussit

Imbres assidui magnique auxiliis ferendis officere non intermittunt

Ex Stee.v breviloquentis pagina

Die XIV vertentis mensis Augusti, dum in Afganistania Talebani ad capiendam urbem Caburam se parabant, in Haitiensi insula terra sursum deorsum horribilique subinde oscillatione quassata est. Concussio, quae de peritorum sententia septem graduum fortitudinem et duorum decimalium Richteriana metiendi ratione habuit, amplius sexaginta milia domuum a fundamentis disiecit incolisqueque terrorem ac mortem omnibus locis intulit: ad hoc tempus homines mille ac nongenti quadraginta unus perierunt, decem fere milia civium gravia vero vulnera acceperunt. Heri autem procella tropicalis nomine Gratia (Anglice Grace) novas strages fecit. Quam denique insecuti sunt assidui magnique imbres, qui auxiliis ferendis officere nunc etiam non intermittunt.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club