O tempora, o moresDe sepulcro Pompeiano nuperrime invento

Marci Venerii Secundionis monumentum, Portae Sarnensis coemeterio adiacens, potissimum ob funerariam inscriptionem omnibus antiquitatum studiosis admirationem movit

Ex Archaeologici Pompeiorum Consaepti pagina breviloquenti

Die Martis nuntiatum est novum mirumuque Pompeiis inventum esse. Ex effossionibus, quas prope Portae Sarnensis coemeterium Universitatis studiorum Valentinae archaeologi a Laurentio Alapont ducti superiore mense Iulio inceperunt, splendidum liberti publici monumentum, Veneris templi aeditui Augustalisque sodalis, cui nomen Marcus Venerius Secundio, propemodum integrum enim emersit. Cuius sepulcro hoc inscriptum est: «M VENERIVS COLONIAE LIB SECUNDIO AEDITVVS VENERIS ET AVGVSTALIS MIN EORVM HIC SOLVS LVDOS GRAECOS ET LATINOS QVADRIDVO DEDIT».

Funerariam inscriptionem, quae ludorum Graecorum in colonia Veneria Cornelia Pompeianorum editorum primum est testimonium, et intactum Secundionis corpus in sepulcrali cella inhumatum omnibus antiquitatum studiosis, inter quos praeter Gabrielem Zuchtriegel, Archaeologici Consaepti Pompeiani moderatorem, vero Lucam Arcari, in summa Universitate studiorum Neapolitana Christianismi Historiae professorem sociatum, Laurentium Guzzardi, Archeologici Consaepti Leontinensis moderatorem, ac Fabricium Pesando, in Parthenopeio Athenaeo Orientalis (Italice L’Orientale) nuncupato archaelogicum magistrum, memorare oportet, admirationem sane movere. Inventum autem Darium Franceschini quoque, a Cultura administrum, stupidum detinuit.