Die XIX mensis Iunii praeteriti, ut omnes sciunt, Iasonis Horowitz articulus in celeberrimis diurnis Tempora Neo-Eboracensia inscriptis est sane vulgatus. In quo vero diurnarius ille nonnulla de vita mea, quae maioris momenti esse videbantur, diffuse exposuit simulque commentarios interretiales, a memet Latine compositos et in ephemeride Linkiesta cotidie publicatos, commendavit. Quam ephemeridem is ipse percelebravit ac «diarium populismo adversum ferociterque electarium» nimirum denominavit.
Ad perpetuam rei memoriam Christianus Rocca Linkiesta moderator tuniculas manicatas in T litterae formam confectas, albo vel nigro colore tinctas, verbis illis «Ferociter electarius» signitas equidem factas voluit. Vestimentum ex diurnariis, qui exemplar per cursorem publicum mittent, requiri ac viginti quinque euronummis emi potest.