O tempora, o moresDe proximo Linkiesta ephemeridis Festo

Magni momenti conventus Mediolani apud Theatrum, quod a Franco Parenti artifice scaenico nomen ducit, a die XII usque ad diem XIII vertentis mensis Novembris habebitur

II Linkiesta ephemeridis Festum, v. d Linkiesta Festival, quod Christianus Rocca, insignis diurnarius illustriumque commentariorum interretialium moderator, superiore anno instituit, Contra bipopulismum (Italice Contro il bipopulismo) inscribitur. Quod autem in Mediolanensi theatro sub Franci Parenti nomine proximis diebus Veneris et Saturni fiet. Primo die (Veneris) Robertus Benaglia, Italorum Metallorum Operariorum Sociatorum, qui stant cum Italica Collegiorum Opificum Confoederatione (siglis FIM-CISL), secretarius generalis, Aloisius Marattin, partium Italia Viva (IV) appellatarum legumlator popularis, Clara Gribaudo Factionis Democraticae (PD) legumlatrix popularis, Andreas Malacrida societatis ADECCO bonis gignendis rector, Matthaeus Orfini Democratrum legatus legibus ferendis, Franciscus Cundari diurnarius, Mauricius Molinari diarii Res Publica (Italice La Repubblica) inscripti moderator, Ioannes Cipriano photographus et Helena Bonetti Paribus Opportunitatibus Domesticisque Rebus praeposita in concilio illo sane intererunt. Altero vero die (Saturni) Ioseph Sala Mediolanensis syndicus, Carolus Calenda in Coetu Europaeo legatus popularis, Thomas Nannicini Democraticae partis senator, Georgius Gori Bergomatum civium magister, Andreas Cangini Berlusconianae factionis senator, Emma Bonino senatrix partiumque +Europa appellatarum ductrix, Marcus Bentivogli operarum collegii fautor, Guia Soncini diurnaria, Makkox commentariolorum comice pictorum auctor, Nadia Terranova scriptrix, Alexander Piperno scriptor ac Matthaeus Renzi partium Italia Viva denominatarum dux senatorque conventui aderunt. Cum quibus oratoribus Christianus Rocca, Lydia Baratta, Sergius Scalpelli et Simona Sciandivasci nimirum colloquentur. Ego quoque illorum omnium minimus Linkiesta Festum participabo: Simona Sciandivasci, incluta diurnaria quam supra diximus, de novo libro Delictum Giarrense (Italice Il delitto di Giarre) titulato, quem recenter scripsi ac domus editoriae Rizzoli typis excudendum imprimendumque curavi, memet enim percontabitur.

 

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter