Heri mane Blanca Garavelli, incluta scriptrix, editarum in “Futurum” (Italice L’Avvenire) ephemeride et in “Familia christiana” (Italice Famiglia cristiana) actis hebdomadalibus commentationum auctrix Dantisque Aligherii carminum interpres, Viglebani, in urbe natali, diem supremum obiit quartum et sexagesimum annum agens. Ea vero, quae Mariae Corti, perillustris philologae, in Ticinensi Athenaeo discipula fuit, permultos libros scripsit typisque imprimendos curavit. Inter cuius opera tria praesertim illa, quae “Dantis tristicha deperdita” (Le terzine perdute di Dante), “Divae incessus” (Il passo della dea) atque “Dantes, tam remotus quam proximus” (Dante. Così lontano, così vicino) inscribuntur, meminisse et commemorare sane oportet.
30 Dicembre 2021