O tempora, o moresDe libro “Potio iunipera ac tonotica” inscripto

Fridericus Illesi, tam insueti quam utilis operis auctor, non solum celeberrimae potulentae alcoholicae origines repetit, verum etiam gallicaudarum ex iuniperato conficiendarum praecepta undetriginta praebet

Novembri mense exeunte editorialis domus Pensieriparole nuncupata librum, cui “Potio iunipera ac tonotica. Perfecti propomatis historia rationesque” (Italice Gin & Tonic. Storia e ricette di un cocktail perfetto) nomen, typis imprimendum curavit. Opus illum quidem tam insuetum quam utile Fridericus Illesi, qui cum Alexandro Zan, Factionis Democraticae legumlatore populari, unus est ex lusorii conventus vulgo Padova Pride Village dicti institutoribus, sapienter scripsit ut celeberrimae potulentae alcoholicae origines repeteret atque gallicaudarum ex iuniperato conficiendarum praecepta undetriginta quoque praeberet.