O tempora, o moresDe Patriciae Cavalli morte

Clarissima poetria, LXXV annos nata, in Urbe diem obiit supremum

Ex Clarae Roverotto breviloquentis pagina

Heri Patricia Cavalli, ab Tudere oriunda, diuturno morbo Romae decessit sextum et septuagesimum agens annum. Quae adhuc iuvenis apud Elsam Morante magna auctoritate floruit, ea universam laudem sibi comparavit sublimes faciens et edens versus. Quos anno MCMXCII perillustris poetria in uno libro, cui “Carmina” (Italice Poesie) index, collegit editorialisque domus “Einaudi” typis imprimendum curavit.