O tempora, o moresDe Dominici Dolce et Stephani Gabbana triumphis Siciliensibus

Syracusis clarissimi vestifici decimum diem celebraverunt anniversarium, ex quo habitum cultumque exquisitissimum facere instituerunt

Ex Hessa Alsager Alzayed breviloquentis pagina

Duobus abhinc lustris sumptuosarum ostensio vestium, quarum exemplaria Dominicus Dolce ac Stephanus Gabbana, omnibus nomine Dolce & Gabbana noti, delineaverant, Tauromenii primum habita est. Die Saturni clarissimi vestifici illi decimum annum vero implevere, ex quo exquisitissimum habitum cultumque facere instituere. Quamobrem tum Syracusis tum Marsamemi sollemnia decennalia per triduum acta sunt. In nobilissima urbe, quam Archia VIII saeculo a.C.n. condidit atque Lucia virgo martyrio suo illustravit, maximum spectaculum, cui Christianus Bale, Monica Bellucci, Andreas (Drew) Berrymore, Maria Carrey, Adelaidis Klume, Lucia Hale, Helena Mirren, Emma Roberts, Sharon Stone quoque interfuere, sabbato vespere editum vero est: CVI indutrices in platea, ubi aedes cathedralis nimirum exstat, novos vestitus ornatusque a Dominico Dolce et Stephano Gabbana affabre confectos sane ostenderunt.

X