O tempora, o moresActa periodica “Linkiesta Magazine” in Ucrainorum honorem specialiter edita sunt

In hoc fasciculo, qui CLXXX paginis constat, de clarissimo populo a Russis vexato sane agitur

Ex hesterno die acta periodica specialiter edita, quae Linkiesta Magazine inscribuntur atque ab interretiali ephemeride Linkiesta una cum celeberrimo diurno “Tempora Neo-Eboracensia” (Anglicis verbis The New York Times) vulgantur ut Ucrainis cultus et officium tribuatur, in diariorum tabernulis tum Mediolanensibus tum Romanis quindecim euronummis emi possunt. Quae vero, Christiani Rocca moderatoris iussu consilioque, articulos a doctis, scriptoribus, diurnariis tum Italicis tum exteris sapienter compositos nimirum continent ac praesertim commentaria a perillustribus viris mulieribusque Ucrainis perscripta. Ea de clarissimo populo a Russis iniuste vexato sunt.

X