O tempora, o moresIaponiensis vir manuballista Shinzo Abe necavit

Heri mane quidam nomine Tetsuya Yamagami duas glandes ignitas in pristinum administrorum praesidem coniecit

Ex Shinzo Abe breviloquentis pagina

Shinzo Abe, dum Narae, in Iaponiae urbe, comitia de popularibus oratoribus vel consiliariis creandis habet, morte violenta hesterno die periit. Quem primarii administri mandatum bis exsecutus est multosque annos Democratarum Liberalium factionem, vulgo Jimintō, impigre rexit bene de re publica merens, eum quidam nomine Tetsuya Yamagami, unum et quadraginta annos natus, crudeliter interfecit duos globos emittens ignivomis armis. Cum de Shinzo Abe caede cognoverunt, omnes gentes obmutuere maerore confectae atque valde doluere quod vita tanto homini immature saeveque erepta erat.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club