Matthaeus Salvini, qui extremae dexterae factioni “Societas” (Italice Lega) praesidet, appropinquante parlamentarium die suffragiorum, praeconialem sententiolam, quae est “Credo”, nuperrime pervulgavit. Qui tali modo, cum ex plebis fide quaestum faceret atque comitiali eloquentia aeque fallaci ac perniciosa denuo uteretur, novum ambiguitatis suae specimen vero dedit. Non igitur mirandum est, si Iosephus Lorizio, clarissimus theologus et in Pontificia Universitate Lateranensi rerum divinarum scientiae professor, in docto articulo, quem Italicorum ephemeris episcoporum, cui “Futurum” (Italice Avvenire) nomen, heri edidit, politicam huius generis rationem aperte improbavit, de fide tum qua creditur tum quae creditur edisserens veraque diiudicans et falsa.
17 Agosto 2022