O tempora, o moresCarolus Calenda foedus cum Democratis rupit

Politicae dux factionis, quae "Actio" appellatur, consilium suum in percontatione televisifica cum Lucia Annunziata habita heri patefecit

Carolus Calenda, sex diebus post quam cum Henrico Letta, A Democratarum Secretis, et Emma Bonino, partium, quibus +Europa nomen, rectrice, pactionem de imminentibus comitiis parlamentaribus obsignavit, foedus publice fregit. Is enim in televisifica percontatione, quam cum Lucia Annunziata, clarissima diurnaria, heri habuit, iuste affirmavit se suamque factionem, quae Actio (Italice Azione) dicitur, propterea quoniam Henricus Letta alias cum Sinistra Italica Viridibusque alias cum partibus a Ludovico Di Maio ac Bruno Tabacci nuperrime conditis etiam depactus est, in fide numquam mansurum esse.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter