O tempora, o moresPapa Franciscus mirificas gratias Paulo Rodari egit

Romanus Pontifex, cum ad Italiam, Canada relicta, revolaret, praeclarum ephemeridis "Res Publica" diurnarium, qui pridie Kalendas Septembres actorum Vaticanorum descriptoris officium ad exitum adducet, amplissimis verbis laudavit

Septimum et tricesimum iter apostolicum, quod Papa Franciscus per Canadam fecit, nudiustertius confectum est. Romanus Pontifex, pridie quam in Civitatem Vaticanam rediret, conventum diurnariis edocendis in aëronavigio, quo vehebatur, more solito habuit. Is vero, postquam ad nonnulla quaesita respondit, amplissimis verbis Paulum Rodari, qui septimum iam annum acta Vaticana in celebri ephemeride “Res Publica” (Italice La Repubblica) narrat, necopinate laudavit eidemque pro opere facto singulares gratias egit. Proximis Kalendis Septembris, postquam Roma discesserit, diurnarius ille, qui editoriae societatis Athesis moderator vicarius creatus est, novum magni ponderis officium Veronae, quam Papa Franciscus amantium urbem appellavit, enim inibit.