O tempora, o moresPetrus Angela de vita discessit

Nobilissimus diurnarius, scriptor, eruditionis vulgator ac doctrinae Romae periit nonagesimum quartum agens annum

Ex Alexandri Gassmann breviloquentis pagina

In Urbe Petrus Angela, optimorum studiorum praeconum interpretumque princeps, debitum naturae heri reddidit placideque ad superos evolavit. Cuius mortem, tres et nonaginta annos nati, Albertus, amantissimus ipsius eius filius, per nuntiolum in Pipiatorio scriptum nuntiavit aiens: «Bene ambula, tata!». Diurnarius ille ab Augusta Taurinorum oriundus, postquam a publica societate radiotelevisifica Italica, siglis RAI, anno MCMLII conductus est, telehoramicam nuntiorum cotidianorum transmissionem diu moderatus est atque programmata ad eruditionis doctrinaeque divulgationem spectantia, inter quae “Quarcium” (Quark), “Mirabilis machina” (La macchina meravigliosa), “Circuitus universi” (Viaggio nel cosmo), “Superquarcium” (Superquark) saltem usurpanda sunt. Quibus vero maximam laudem sibi comparavit. Ave aeternumque ave, magister incomparabilis! Verba tua per sapientiae semitas nos, memores usque tui, magis magisque in dies ducant.