Quindecim iudices primariis Reipublicae Italicae institutis tutandis praepositi se nudiustertius congregavere ut Iuliani Amato, qui summo magistratu praeterito die Solis abiit, successorem designarent. Ex quibus octo Silvanae Sciarra suffragati sunt, quam, Dariam De Pretis uno suffragio superantem, augustissimi Collegii praesidem igitur creavere. Statim post electionem nova moderatrix, duo et septuaginta annos nata, Dariae De Petris ac Nicolao Zanon propraefecturam continuavit. Quae cognitrix, amicta atra toga auro praetexta, CLIX decreta sapienter composuit, ea officio usque ad diem XI mensis Novembris anno MMXXIII vero fungetur.
23 Settembre 2022