O tempora, o moresCarali publicae custodes securitatis in Georgiae Meloni reclamantes impetum magna vi fecere

Aliquibus ex taeniis visificis apparet et exstat publicos fiscales pugnis et calcibus nonnullos tumultuantes concidisse

Die Saturni in urbe Carali, dum Georgia Meloni in contionem comitialem ascendit, complures cives, imprimis iuvenes, unum latus plateae, in qua dexterarum ductrix partium, quae “Fratres Itali”, vulgo Fratelli d’Italia, nuncupantur, orationem habebat, pacifice occupaverunt famosae reclamantes mulieri illi. In quos vero biocolytae publicique fiscales impetum magna vi repente fecere nonnullosque de eis ipsis pugnis et calcibus inhumane concidere. Quod ex aliquibus taeniis visificis in interrete vulgatis sane apparet et exstat.