O tempora, o moresDe novis Silvii Berlusconi verbis absurdissimis ac stultissimis

Alteram orationis partem, quam famosus senator nudiustertius habuit magnas Vladimiri Putin laudes dicens, et illam, magnetophonice susceptam, celeberrima societas diurnariis edocendis praeposita "LaPresse" nimirum divulgavit

Ex Rulae Jebreal breviloquentis pagina

Silvius Berlusconi, sex et octoginta annos natus, qui postquam Supremo Consilio publicae rei administrandae quater praesedit atque anno MMXIII politicam factionem, quae “Vis Italia” (vulgo Forza Italia) vocatur et ab ipso adhuc hodie regitur, sane condidit, recentis temporibus ad senatoriam dignitatatem bis evectus est, singulos et universos, extra quoque Italiae nostrae fines, attonitos abhinc duos dies obstupefecit. Qui vero, cum in Montis Citorii Palatio colloquia cum popularibus partium suarum legislatoribus et legislatricibus sereret, summum absurditatum ac delirationum fastigium attigit stultissima dicens et falsissima. Quae cuncta famosus senator, omnino ignarus quod voces ab uno de circumstantibus magnetophonice imprimerentur, iactanter pronuntiavit. Et, inter alia, Vladimiro Putin, homini scelestissimo, qui Russicos milites sine intermissione Ucrainam igni ferroque vastare et incolas atrociter saeveque trucidare decrevit, magnum praeconium tribuit illum ipsum appellans amicum dilectissimum, cum Vladimirum Zelens’kyj, supremum Reipublicae Ucrainae moderatorem, belli auctorem compellaret. Huius orationis, magnetophono receptae, celeberrima societas diurnariis edocendis praeposita LaPresse partem primam nudiustertius pervulgavit, heri vero alteram.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter