O tempora, o moresAlexander Giuli Musaei praeses, quod MAXXI dicitur, nominatus est

Administer Culturae provehendae diurnarium illum in Ioannae Melandri locum substituit

Omnes a. d. IX Kal. Dec., cum fama vires eundo acquireret et in dies increbresceret, certiores facti sunt Alexandrum Giuli, septem et quadraginta annos natum, Patrii Artium Saeculi XXI Musaei, siglis MAXXI, novum esse moderatorem. Etenim Ianuarius Sangiuliano, administer Culturae provehendae, praeterito Mercurii die nuntiavit eum Ioannae Melandri successorem creavisse. Quod officium diurnarius ille duorumque auctor librorum celebrium De anseris passu, vulgo Il passo dell’oca, ac De magna matre, quae venit, vulgo Venne la grande madre, pridie Idus Decembres inibit.

X