O tempora, o moresSenatus legem de Commissione biconsiliari feminicidiis cognoscendis iussit

Publici legumlatorum Coetus nunc est in suffragium ire

Ex Reipublicae Italicae Senatus ratione pipiatoria

Italicae Civitatis senatrices senatoresque, in Palatii aula, quod Madama nuncupatur, coacti, sententiam de nova condenda Commissione dibuleutica heri dederunt. Quod institutum curiatum feminicidiis cognoscendis necnon qualicumque violentia, quae generis ratione allata est, autem praeponetur. Quem effectum suffragium igitur habuit? Atque, postquam Ignatius La Russa, Senatus praeses, miram orationem dixit ac tum Ivanus Scalfarotto, politicae legatus factionis, cui nomen Italia Viva, tum singulae partium reliquarum legatae, videlicet Michaela Biancofiore, Hilaria Cucchi, Daphne Musolino, Lycia Ronzulli, Alexandra Maiorino, Iulia Bongiorno, Caecilia D’Elia, Susanna Donatella Campione, ardentibus firmisque verbis consilium suum aperuerunt, omnes mulieres virique laticlavio honestati, qui in CXXXIX numero adstabant, legem illam, a Valeria Valente et Alberto Balboni rogatam, communi sententia iussere. Quae res non modo dictu iucunda, sed etiam auditu! At, ut praescriptum ratum habeatur atque Commissio iure instituatur, Publici legumlatorum Coetus nunc est in suffragium ire. Cuius bonus exitus ac prosperus vero percupitur.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club