Verba, quae, quum meliora ac splendidiora mihi viderentur, de libro typis Guanda edito nimirum excerpsi, in Latinum conversa deinceps publico:
Ne possum quidem magna voce felire. Queri debeo mecum. Meam parvam felis silentemque vocem, felinam Artis vocem, artificiosam vocem felinam! Attamen animo moderari nequeo. Graecam divam meam repeto et amicas mutasque silvas meas. Aegyptum meum repeto et sanctitatem meam. In muri rimam vero abdita sum: ventrem retrahere, ut exilior fiam illicque me complicem, atque lentissime respirare, ne quis me adesse sentiat, nimirum debeo. Et quid illae, dum metu exanimor, sane faciunt? Saltant, saltant.